Expulsion
1.1 Quando expulsi sunt [II,III=Cum expulsi (fuissent? essent?)] Adam et Eva de paradiso, fecerunt sibi tabernaculum et fuerunt VII dies lugentes et lamentantes in magna tristitia.
2.1 Post VII autem dies coeperunt esurire et quaerebant escam, ut manducarent et non inveniebant.
2.2 Tunc dixit Eva ad Adam: domine mi, esurio. vade, quaere nobis, quod manducemus. forsitan respiciet et miserebitur nobis dominus deus et revocabit nos in locum, quo prius eramus.
3.1 Et surrexit Adam et ambulavit VII dies omnem terram illam et non invenit escam, qualem habebant in paradiso.
3.2 Et dixit Eva ad Adam: domine mi, putas fac me utinam moriar. et forte introducat te dominus deus denuo in paradisum, quoniam propter me iratus est tibi dominus deus. vis interficere me, ut moriar? et forte introducet te dominus deus in paradisum, quia propter meam causam expulsus es inde.
3.3 Respondit Adam: noli, Eva, talia dicere, ne forte aliquam iterum maledictionem inducat in nos dominus deus. quomodo potest fieri, ut mittam manum meam in carnem meam? sed surgamus et quaeramus nobis, unde vivamus, ut non deficiamus.
4.1 Et ambulantes quaesierunt novem dies et non invenerunt sicut habebant in paradiso, sed hoc tantum inveniebant, quod animalia edebant.
4.2 Et dixit Adam ad Evam: haec tribuit dominus animalibus et bestiis, ut edant; nobis autem esca angelica erat.
4.3 Sed iuste et digne plangimus ante conspectum dei, qui fecit nos. peniteamus penitentiam magnam; forsitan indulgeat et miserebitur nostri dominus deus et disponet nobis, unde vivamus.
________________________________________
Penitence and Second Temptation
5.1 Et dixit Eva ad Adam: domine mi, dic mihi, quid est penitentia et qualiter peniteam, ne forte laborem nobis inponamus, quem non possumus sustinere, et non exaudiat preces nostras.
5.2 Et avertat dominus faciem suam a nobis, quia sicut promisimus non adimplevimus.
5.3 Domine mi, quantum cogitasti penitere, quod ego tibi induxi laborem et tribulationem.
6.1 Et dixit Adam ad Evam: non potes tantum facere quantum ego, sed tantum fac ut salveris. ego enim faciam quadraginta diebus ieiunans: tu autem surge et vade ad Tigris fluvium et tolle lapidem et sta super eum in aqua usque ad collum in altitudine fluminis. et non exiet sermo de ore tuo, quia indigni sumus rogare dominum, quia labia nostra inmunda sunt de ligno inlicito et contradicto.
6.2 Et sta in aqua fluminis XXXVII dies. ego autem faciam in aqua Jordanis XL dies. forsitan miserebitur nostri dominus deus.
7.1 Et ambulavit Eva ad Tigris flumen et fecit sicut dixit ei Adam.
7.2 Similiter ambulavit Adam ad flumen Jordanis et stetit super la pidem usque ad collum in aqua.
8.1 Et dixit Adam: tibi dico, aqua Jordanis, condole mihi et segrega mihi omnia natantia, quae in te sunt et circumdent me ac lugeant pariter mecum.
8.2 Non se plangant, sed me, quia ipsi non peccaverunt, sed ego.
8.3 Statim omnia animantia venerunt et circumdederunt eum et aqua Jordanis stetit ab illa hora non agens cursum suum.
9.1 Et transierunt dies XVIII. tunc iratus est Satanas et transfiguravit se in claritatem angelorum et abiit ad Tigrem flumen ad Evam.
9.2 Et invenit eam flentem. et ipse diabolus quasi condolens ei coepit flere et dixit ad eam: egredere de flumine [II,III+et repausa ] et de cetero non plores. iam cessa de tristitia et gemitu. quid sollicita es tu et Adam vir tuus?
9.3 Audivit dominus deus gemitum vestrum et suscepit penitentiam vestram; et nos omnes angeli rogavimus pro vobis deprecantes dominum,
9.4 et misit me, ut educerem vos de aqua et darem vobis alimentum, quod habuistis in paradiso et pro quo planxistis.
9.5 Nunc ergo egredere de aqua et perducam vos in locum, ubi paratus est victus vester.
10.1 Haec audiens autem Eva credidit et exivit de aqua fluminis et caro eius erat sicut herba de frigore aquae.
10.2 Et cum egressa esset cecidit in terram et erexit eam diabolus et perduxit eam ad Adam.
10.3 Cum autem vidisset eam Adam et diabolum cum ea, exclamavit cum fletu dicens: O Eva, O Eva, ubi est opus penitentiae tuae? quomodo iterum seducta es ab adversario nostro, per quem alienati sumus de habitatione paradisi et laetitia spiritali.
11.1 Haec cum audisset Eva cognovit quod diabolus suasit exire de flumine et cecidit super faciem suam in terram et duplicatus est dolor et gemitus et planctus ab ea.
11.2 Et exclamavit dicens: ve tibi, diabole, quid nos expugnas gratis? quid tibi apud nos? aut quid tibi fecimus, quoniam dolose nos persequeris? aut quid pertinet ad nos malitia tua?
11.3 Numquid nos abstulimus gloriam tuam et fecimus te sine honore esse? quid persequeris nos, inimice, usque ad mortem impie et invidiose?
________________________________________
Fall of Satan
12.1 Et ingemescens diabolus dixit: O Adam, tota inimicitia mea et invidia et dolor ad te est, quoniam propter te expulsus sum et alienatus de gloria mea, quam habui in caelis in medio angelorum, et propter te eiectus sum in terram.
12.2 Respondit Adam: quid tibi feci
12.3 Aut quae est culpa mea in te? cum non sis a nobis nocitus nec laesus, quid nos persequeris?
13.1 Respondit diabolus: Adam, tu quid dicis mihi? propter tuam causam projectus sum inde.
13.2 Quando tu plasmatus es, ego proiectus sum a facie dei et foras a societate angelorum missus sum. quando insufflavit deus spiritum vitae in te et factus est vultus et similitudo tua ad imaginem dei, et adduxit te Michahel et fecit te adorare in conspectu dei, et dixit dominus deus: ecce Adam, feci te ad imaginem et similitudinem nostram
14.1 Et egressus Michahel vocavit omnes angelos dicens: adorate imaginem domini dei, sicut praecepit dominus deus.
14.2 Et ipse Michahel primus adoravit, et vocavit me et dixit: adora imaginem dei Jehova.
14.3 Et respondi ego: non habeo ego adorare Adam. et cum compelleret me Michahel adorare, dixi ad eum: quid me compellis? non adorabo deteriorem et posteriorem meum. in creatura illius prius sum. antequam ille fieret, ego iam factus eram. ille me debet adorare.
15.1 Hoc audientes ceteri qui sub me erant angeli noluerunt adorare eum.
15.2 Et ait Michahel: adora imaginem dei. si autem non adorave ris, irascetur tibi dominus deus.
15.3 Et ego dixi: si irascitur mihi, ponam sedem meam super sidera caeli et ero similis altissimo.
16.1 Et iratus est mihi dominus deus et misit me cum angelis meis foras de gloria nostra, et per tuam causam in hunc mundum expulsi sumus de habitationibus nostris et proiecti sumus in terram.
16.2 Et statim facti sumus in dolore, quoniam expoliati sumus tanta gloria,
16.3 et te in tanta laetitia delitiarum videre dolebamus.
16.4 Et dolo circumveniebam mulierem tuam et feci te expelli per eam de delitiis laetitiae tuae, sicut ego expulsus sum de gloria mea.
17.1 Haec audiens Adam a diabolo exclamavit cum magno fletu et dixit: domine deus meus, in manibus tuis est vita mea. fac ut iste adversarius meus longe sit a me, qui quaerit animam meam perdere, et da mihi gloriam eius, quam ipse perdidit.
17.2 Et statim non apparuit diabolus ei.
17.3 Adam vero perseveravit XL diebus stans in poenitentia in aqua Jordanis.
________________________________________
Separation of Adam and Eve
18.1 Et dixit Eva ad Adam: vive tu, domine mi. tibi concessa est vita, quoniam tu nec primam nec secundam praevaricationem fecisti , sed ego praevaricata et seducta sum, quia non custodivi mandatum dei. et nunc separa me a lumine vitae istius, et vadam ad occasum solis et ero ibi usque dum moriar.
18.2 Et coepit ambulare contra partes occidentales et coepit lugere et amare flere cum gemitu magno.
18.3 Et fecit ibi habitaculum habens in utero foetum trium mensium.
19.1 Et cum adpropinquasset tempus partus eius coepit conturbari doloribus et exclamavit ad dominum dicens:
19.2 miserere mei, domine, adiuva me. Et non exaudiebatur nec erat misericordia dei circa eam. et dixit ipsa in se: quis nuntiabit domino meo Adae? deprecor vos luminaria caeli, dum revertimini ad orientem, nuntiate domino meo Adam.
20.2 Et ambulans invenit eam in luctu magno; et dixit Eva: ex quo vidi te, domine mi, refrigeravit anima mea in doloribus posita. et nunc deprecare dominum deum pro me ut exaudiat te et respiciat ad me et liberet me de doloribus meis pessimis.
20.3 Et deprecatus est Adam dominum pro Eva.
21.1 Et ecce venerunt XII angeli et duo virtutes stantes a dextris et a sinistris Evae. Eve.
21.2 Et Michahel erat stans a dextris et tetigit faciem eius usque ad pectus et dixit ad Evam: beata es, Eva, propter Adam. quoniam preces eius magnae sunt et orationes, missus sum ad te, ut accipias adiutorium nostrum. exsurge nunc et para te ad partum
21.3a Et peperit filium et erat lucidus. et continuo infans ex surgens cucurrit et manibus suis tulit herbam et dedit matri suae. et vocatum est nomen eius Cain.
________________________________________
Death of Abel
22.1 Et tulit Adam Evam et puerum et duxit eos ad orientem.
22.2 Et misit dominus deus per Michahel angelum semina diversa et dedit Adae et ostendit ei laborare et colere terram, ut habeant fructum, unde viverent ipsi et omnes generationes eorum.
22.3 Postea enim concepit Eva et genuit filium, cui nomen Abel. et manebat Cain cum Abel in unum.
22.4a Et dixit Eva ad Adam:
22.4b domine mi, dormiens vidi visum quasi sanguinem filii nostri Abel in manu Cain ore suo deglutientis eum. propterea dolorem habeo.
22.5 Et dixit Adam: Vae, ne forte interficiat Cain Abel! sed separemus eos ab invicem et faciamus eis singulas mansiones.
23.1 Et fecerunt Cain agricolam, Abel fecerunt pastorem, ut ita fuissent ab invicem separati.
23.2 Et post haec interfecit Cain Abel. erat autem tunc Adam annorum CXXX. interfectus est autem Abel cum esset annorum CXXII.
23.3 Et post haec cognovit Adam uxorem suam et genuit filium et vocavit nomen eius Seth.
24.1 Et dixit Adam ad Evam: ecce genui filium pro Abel, quem occidit Cain.
24.2 Et postquam genuit Adam Seth, vixit annos DCCC et genuit filios XXX et filias XXX, simul LXIII. et multiplicati sunt super terram in nationibus suis.
________________________________________
Adam’s Vision
25.1 Et dixit Adam ad Seth: audi, fili mi Seth, ut referam tibi, quae audivi et vidi. postquam eiecti sumus de paradiso ego et mater tua,
25.2 cum essemus in oratione, venit ad me Michahel archangelus nuntius dei.
25.3 Et vidi currum tamquam ventum et rotae illius erant igneae et raptus sum in paradisum iustitiae. et vidi dominum sedentem et aspectus eius erat ignis incendens intolerabilis. et multa milia angelorum erant a dextris et a sinistris currus illius.
26.1 Haec videns perturbatus sum et timor comprehendit me et adoravi coram deo super faciem terrae.
26.2 Et dixit mihi deus: ecce tu morieris, quia praeteristi mandatum dei, quia plus audisti vocem uxoris tuae quam tibi dedi in potestatem, ut haberes eam in voluntatem tuam. et audisti illam et verba mea praeteristi.
27.1 Et cum haec audivi verba dei, procidens in terram adoravi dominum et dixi: domine mi, omnipotens deus et misericors sancte et pie, ne deleatur nomen memoriae tuae maiestatis. sed converte animam meam, quia morior et spiritus meus exibit de ore meo.
27.2 Ne proicias me a facie tua quem de limo terrae plasmasti, nec postponas gratiae tuae quem nutristi.
27.3 Et ecce verbum tuum incedit mihi et dixit dominus ad me: quoniam figurantur dies tui factus es diligens scientiam, propter hoc non tolletur de semine tuo usque in seculum ad ministrandum mihi.
28.1 Et cum haec verba audivi, prostravi me in terram et adoravi dominum deum dicens: tu es aeternus deus et summus et omnes creaturae tibi dant honorem et laudem.
28.2 Tu es super omne lumen fulgens vera lux, vita vivens, incomprehensibilis magnitudinis virtus. tibi dant honorem et laudem spiritales virtutes. tu facis cum genere humano magnalia misericordiae tuae.
28.3 Postquam adoravi dominum, statim Michahel archangelus dei adprehendit manum meam et eiecit me de paradiso visitationis et iussionis dei.
28.4 Et tenens Michahel in manu sua virgam tetigit aquas quae erant circa paradisum et gelaverunt.
29.1 Et pertransivi et Michahel pertransivit mecum et reduxit me in locum, unde me rapuit.
29.2 Audi, fili mi Seth, et caetera mysteria sacramentaque futura quae mihi sunt revelata, qui per lignum scientiae comedens cognovi et intellexi, quae erunt in hoc seculo.
29.3 29.3 [II,III,IV+temporali (III+futura)] quae facturus est Deus creaturae suae humano generi.
29.4 Apparebit Dominus in flamma ignis. ex ore maiestatis suae dabit omnibus mandata et praecepta (ex ore eius exiet gladius ex utraque parte acutus?) et sanctificabunt eum in domo habitationis maiestatis illius. et ostendet illis locum mirabilem maiestatis suae.
29.5 Et tunc aedificabunt domum domino deo suo in terra, qua pavit illos (quam praeparabit eis?), et ibi praeteribunt praecepta eius et accendetur sanctuarium eorum et terra eorum deseretur et ipsi dispergentur propter quod exacerbaverunt Deum.
29.6 Et iterum (die tertio?, septimo?) saluos faciet illos a dispersione illorum, et iterum aedificabunt domum Dei et exaltabitur novissime domus Dei maior quam prius,
29.7 Et iterum superabit iniquitas aequitatem. et post haec habitabit Deus cum hominibus in terris videndus. et tunc incipiet aequitas fulgere. et domus Dei in saeculum honorabitur et non poterunt adversa amplius nocere hominibus, qui sunt in Deo credentes. et suscitabit sibi Deus plebem fidelem, quam salvabit in secula seculorum. et impii punientur a deo rege suo qui noluerint amare legem illius.
29.8 Celum et terra noctes et dies et omnes creaturae obedient ei et non praeteribunt mandatum eius nec mutabunt opera sua. homines autem mutabuntur derelinquentes legem Domini.
29.9 Propter hoc repellet Dominus a se impios et iusti fulgebunt sicut sol in conspectu Dei. et in tempore illo purificabuntur homines per aquam a peccatis.
29.10 Condempnati autem erunt nolentes purificari per aquam. et felix erit homo, qui correxerit animam suam, quando erunt iudicia et magnalia dei inter homines et inquirentur facta eorum a Deo iusto iudice.]
________________________________________
Illness of Adam
30.1 Postquam factus est Adam annos DCCCCXXX, sciens quoniam dies eius finiuntur dixit [II,III+ad Evam]: congregentur ad me omnes filii mei, ut benedicam eos, antequam moriar, et loquar cum eis.
30.2 Et congregati sunt in tres partes ante conspectum eius coram oratorio, ubi adorabant dominum deum. [III+erat autem numerus XV milia virorum exceptis mulieribus et parvulis]
30.3 Et interrogaverunt eum: [II,III+et cum congregasti essent omnes una voce dixerunt] quid tibi est, pater, ut congregares nos? et quare iaces in lecto tuo?
30.4 Et respondens Adam dixit: filii mei, male mihi est doloribus. et dixerunt ad eum omnes filii eius: quid est pater male habere doloribus?
31.1 Tunc filius eius Seth dixit: domine forte desiderasti de fructu paradisi, ex quo edebas, et ideo iaces contristatus?
31.2 Dic mihi et vadam ad proximas ianuas paradisi et mittam pulverem in caput meum et proiciam me in terram ante portas paradisi et plangam in lamentatione magna deprecans dominum. forsitan audiet me et mittet angelum suum ut adferat mihi de fructu quod desiderasti.
31.3 Respondit Adam et dixit: non, fili mi, non desidero, sed infirmitatem et dolorem magnum habeo in corpore meo. Respondit Seth: quid est dolor, domine pater, nescio; sed noli nobis abscondere, sed dic nobis [III+quia penitus ignoramus].
________________________________________
Adam’s Story of the Fall
32.1 Et respondit Adam et dixit: audite me, filii mei. quando fecit nos deus, me et matrem vestram, et posuit nos in paradisum et dedit nobis omnem arborem fructiferam ad edendum et interdixit nobis: de arbore scientiae boni et mali, quae est in medio paradisi, ne comedatis ex ea.
32.2 Deus autem partem dedit paradisi mihi et matri vestrae: arborem orientalis partis et boreae quae est (et erubie que est?, et bone que est?, boree quod est?) contra aquilonem dedit mihi, et matri vestrae dedit partem austri et partem occidentalem.
33.1 Dedit nobis dominus deus angelos duos ad custodiendos nos.
33.2 Venit hora ut ascenderunt angeli in conspectu dei adorare. statim invenit locum adversarius diabolus dum absentes essent angeli. et seduxit diabolus matrem vestram, ut manducaret de arbore inlicita et contradicta.
33.3 et manducavit et dedit mihi.
34.1 Et statim iratus est nobis dominus deus et dixit ad me dominus. eo quod dereliquisti mandatura meum et verbum meum quod confortavi tibi non custodisti, ecce inducam in corpus tuum LXX plagas; diversis doloribus ab initio capitis et oculorum et aurium usque ad ungulas pedum et per singula membra torquebimini. haec deputavit in flagellationem dolori uno cum arboribus (dolorum pro transgressione fructus arboris?). Haec autem omnia misit dominus ad me et omnes generationes nostras.
34.2 Deus autem partem dedit paradisi mihi et matri vestrae: arborem orientalis partis et boreae quae est (et erubie que est?, et bone que est?, boree quod est?) contra aquilonem dedit mihi, et matri vestrae dedit partem austri et partem occidentalem.
________________________________________
Comand to Retrieve the Oil
35.1 Haec dicens Adam ad omnes filios suos comprehensus est magnis doloribus et clamans magnis vocibus dicebat: quid faciam infelix, positus in talibus doloribus.
35.2 Et cum vidisset eum Eva flentem coepit et ipsa flere dicens: domine deus meus, in me transfer dolor em eius, quoniam ego peccavi. Et dixit Eva ad Adam: domine mi, da mihi partem dolorum tuorum, quoniam a me culpa haec tibi accessit.
36.1 Et dixit Adam ad Evam: exsurge et vade cum filio meo Seth ad proximum paradisi [III=portas paradysi] et mittite pulverem in capita vestra et prosternite vos in terram et plangite in conspectu dei.
36.2 Forsitan miserebitur et transmittet angelum suum ad arborem misericordiae suae, de qua currit oleum vitae, et dabit vobis ex ipso modicum, ut me unguatis ex eo, ut quiescam ab his doloribus, ex quibus consumor.
________________________________________
Encounter with the Beast
37.1 Et abierunt Seth et mater eius contra portas paradisi; et dum ambularent, ecce subito venit serpens bestia et impetum faciens morsit Seth.
37.2 Et cum vidisset Eva flevit dicens: heu mihi miserae, quoniam maledicta sum, quoniam non custodivi praecepta domini.
37.3 Et dixit Eva ad serpentem voca magna: bestia maledicta, quomodo non timuisti mittera te ad imaginem dei, sed ausus es pugnare cum ea? aut quomodo praevaluerunt dentes tui?
38.1 Respondit bestia voce humana: O Eva, numquid non ad vos est malitia nostra? nonne contra vos est furor noster?
38.2 Dic mihi, Eva, quomodo apertum est os tuum, ut manducares de fructu, quem praecepit tibi dominus deus ut non manducares:
38.3 nunc autem non potes portare, si tibi incepero exprobrare?
39.1 Tunc dixit Seth ad bestiam: increpet te dominus deus. stupe, obmutesce: claude os tuum, maledicte inimice veritatis confusio perditionis; recede de imagine dei usque in diem, quando dominus deus iusserit in comprobationem te adduci.
39.2 et dixit bestia ad Seth: ecce recedo, sicut dixisti, a facie imaginis dei. statim recessit plaga de dentibus a Seth.
________________________________________
Arrival at Paradise
40.1 Seth autem et mater eius ambulaverunt in partes paradisi propter oleum misericordiae, ut ungerent Adam infirmum. et pervenien tes ad portas paradisi tulerunt pulverem de terra et posuerunt super caput suum. et prostraverunt se in terram super faciem suam et coeperunt plangere cum gemitu magno deprecantes dominum deum, ut misereretur Adae in doloribus suis et mitteret angelum suum dare eis oleum de arbore misericordiae suae.
41.1 41:1 [Orantibus autem eis horas multas et deprecantibus ecce angelus Michahel apparens eis dixit: ego missus sum ad te a domino, ego sum constitutus a domino super corpus humanum.
41.2 tibi dico, Seth homo dei, noli lacrimare orando et deprecando propter oleum ligni misericordiae, ut perunguas patrem tuum Adam pro doloribus corporis sui.
________________________________________
Michael’s Reply
42.1 Quia nullo modo poteris ex eo accipere, nisi in novissimis diebus, quando completi fuerint quinque milia et quingenti anni.
42.2 Tunc veniet super terram amantissimus rex dei resuscitare corpus Adae et cum eo resuscitare corpora mortuorum. Et ipse filius dei veniens baptizabitur in flumine Jordanis et dum egressus fuerit de aqua Jordanis, tunc de oleo misericordiae suae perunguet omnes credentes in se.
42.3 42:4 Et erit oleum misericordiae in generationem et generationem eis, qui renascendi sunt ex aqua et spiritu sancto in vitam aeternam. Tunc descendens in terris amantissimus filius dei Christus introducet patrem tuum Adam in paradisum ad arborem misericordiae. END NIC]
________________________________________
Return to Adam
43.1 Tu autem, Seth, vade ad patrem tuum Adam, quoniam completum est tempus vitae illius. adhuc sex dies tunc exibit anima eius de corpore et, cum exierit, videbis magna mirabilia in caelo et in terra et in luminaribus caeli.
43.2 Haec dicens Michahel statim recessit a Seth. et reversi sunt Eva et Seth. ac tulerunt secum [III+ ramusculum et odor] odoramenta hoc est nardum et crocum et calaminthen et cinamomum. [III+ continuo discessit angelus ab eo in paradisum et attulit ramusculum trium foliorum fractum de arbore scientiae per quam expulsi fuerant Adam et Eua de paradiso reuersusque ad Seth dedit ei dicens: haec porta patri tuo ad refrigerium et solatium corporis sui. festina ne tardaueris. uade ad patrem tuum, quoniam impletum est tempus vitae suae, adhuc sex dies et exiet anima eius de corpore . . .tulerunt secum ranusculum et odoramenta hoc est nardum et crocum et calamum et cynamomum . et factum est dum Eva et Seth transirent aquam Jordanis, ecce ramus quem dederat ei angelus cecidit in medio fluminis. et cum pervenissent Seth et mater eius ad Adam, dixerunt omnia quae gesta fuerant. ]
44.1 Et cum pervenissent Seth et mater eius ad Adam dixerunt ei [III+omnia, quae gesta fuerant in via, et dixit], quia bestia serpens morsit Seth.
________________________________________
Adam’s Rebuke of Eve
44.2 Et dixit Adam ad Evam: quid fecisti? induxisti nobis plagam magnam, delictum et peccatum in omnem generationem nostram. et hoc quod fecisti post mortem meam refert filios tuos,
44.3 quoniam qui exsurgent a nobis laborantes non sufficient sed deficient et maledicent nos dicentes:
44.4 quoniam omnia mala intulerunt nobis parentes nostri, qui ab initio fuerunt. haec audiens Eva coepit lacrimare et ingemescere. [III+ et dixit Adam filio suo Seth: numquid angelus non misit mihi aliquid. conturbatus vero Seth et perterritus, quod non inuenit quod miserat ei angelus, dixit patri suo: Ramum misit tibi angelus de paradiso, qui cecidit mihi in medio fluminis Jordanis. Cui pater: Vade fili me, et in ipso loco ubi cecidit inuenies et affer mihi, ut uideam antequam moriar et benedicat tibi anima mea. Reuersus est Seth ad flumen, inuenit ramum in medio fluminis numquam de loco motum et gauisus Seth tulit eum patri suo, quem cum accepisset Adam (et uidisset diligenter add. cod. 15) gauisus est gaudio magno et dixit: Ecce mors et resurrectio mea. Rogauitque filios suos ut plantarent ramum ad caput sepulchri sui.].
________________________________________
Death of Adam
45.1 Et sicut praedixit Michahel archangelus, post sex dies venit mors Adae.
45.2 Cum cognovisset Adam, quia hora venit mortis suae, dixit ad omnes filios suos: ecce sum annorum DCCCCXXX, et si mortuus fuero, sepelite me contra ortum dei magnum (contra ortum diei in agrum habitationis illius?) habitationibus.
45.3 Et factum est, cum finisset omnes sermones illius, tradidit spiritum.
________________________________________
Angelic Liturgy
46.1 Obtenebratus est sol et luna et stellae per dies VII. et cum esset Seth amplexans corpus patris sui lugens desuper et Eva cum esset respiciens in terram intextas manus super caput eius habens et caput super genua imponens et omnes filii eius fletibus amaris simis lacrimassent:
46.2 46:2 Et ecce Michahel angelus apparuit stans ad caput Adae et dixit ad Seth: exurge desuper corpus patris tui et veni ad me et vide, quid de eo disponat dominus deus. plasma eius est et misertus est ei.
________________________________________
Assumption of Adam to Paradise
47.1 Et omnes angeli canentes tubis dixerunt: benedictus es, domine, quia misertus es plasmae tuae.
47.3 Tunc vidit Seth manum domini extensam tenentem Adam; et tradidit Michaheli dicens:
47.5 sit in custodia tua usque in diem dispensationischange his mourning into joy. mos, quando convertam luctum eius in gaudium. Tunc sedebit in throno eius, qui eum supplantavit.
________________________________________
Adam and Abel’s Funerary Rites
48.1 Et dixit iterum dominus ad Michahel et Urihel angelos: afferte mihi tres sindones bissinas et expandite super Adam. et alias sindones super Abel filium eius, et sepelite Adam et filium eius.
48.2 Et processerunt omnes virtutes angelorum ante Adam. et sanctificata est dormitatio mortuorum.
48.3 Sepelierunt Adam et Abel Michahel et Urihel angeli in partibus paradisi videntibus Seth et matre eius et alio nemine. et dixerunt Michahel et Urihel: sicut vidistis, similiter sepelite mortuos vestros. [III+ His expletis angeli discesserunt ab eis. Seth uero filius eius plantauit ramum arboris, sicut rogauerat eum pater eius, ad caput sepulchri eius. qui creuit in arborem magnam. post multum uero tempus inuenta est a uenatoribus Salomonis, et sibi allata et ab ipso miris modis ornata et postmodum propter reginam austri destructa, quae uenit a finibus terrae audire et uidere sapientiam Salomonis. cui epse etiam ostendit omnia secreta sua et hoc lignum mirifice in templo suo ornatum. quo uiso statim prophetauit perhoc lignum omnia regna et munitiones et leges Judeorum destrui. Quo audito rex lignum hoc auro et argento et lapidibus pretiosis precepit ornari (orbari?), et in piscinam Probaticam proici, ubi postmodum (supernatauit. Ende von cod. 2) semper descendit angelus et turbabat aquam et cottidie sanabatur unus usque ipsum Christum. qui postmodum in ipso ligno suspensus est in eo qui dicitur Caluarie locus et in ipso stipite arboris posito ita ut sanguis ipsius redemptoris in caput primi plasmatis descenderet.]
________________________________________
Two Stelae Legend
49.1 Post sex dies vero quod mortuus est Adam, cognoscens Eva mortem suam, congregavit omnes filios suos et filias suas, qui fuerunt Seth cum XXX fratribus et XXX sororibus, et dixit ad omnes Eva:
49.2 Audite me, filii mei, ut referam vobis, quod ego et pater vester transgressi sumus praeceptum dei et dixit nobis Michahel archangelus:
49.3 propter praevaricationes vestras generi vestro superinducet dominus noster iram iudicii sui primum per aquam secundum per ignem: his duobus iudicabit dominus omne humanum genus.
50.1 Sed audite me, filii mei! facite ergo tabulas lapideas et alias tabulas luttea et scribite in his omnem vitam meam et patris vestri quae a nobis audistis et vidistis.
50.2 Si per aquam iudicabit genus nostrum, tabulae de terra solventur et tabulae lapideae perma nebunt. si autem per ignem iudicabit genus nostrum, tabulae lapideae solventur et de terra luteae decoquentur. haec omnia
50.3 cum dixisset Eva filiis suis expandit manus in caelum orans et inclinans genua in terram et adorans dominum et gratias agens tradidit spiritum.
________________________________________
Eve’s Funeral and Epilogue
51.1 Postea cum magno fletu sepelierunt eam omnes filii eius. cum essent lugentes quattuor dies, tunc apparuit eis Michahel archangelus dicens ad Seth:
51.3 homo dei, ne amplius lugeas mortuos tuos quam sex dies quia septimo die signum resurrectionis est futuri seculi requies, et in die septimo requievit dominus ab omnibus operibus suis. [III+omni opere suo. Octavus vero dies futurae et aeternae beatitudinis est, in qua omnes sancti cum ipso creatore et salvatore simul cum anima et corpore nunquam de cetero morituri regnabunt per infinita secula seculorum. Amen] III.
51.3 tunc Seth fecit tabulas.
________________________________________
History of the Stelae
52.1 Tunc Seth fecit (duas?) tabulas lapideas et (duas?) luteas, (et composuit apices literarum?) et scripsit in eis vitam patris sui Adae et matris sue Evae quam ab eis audivit et oculis suis vidit et posuit tabulas in medio domus patris sui in oratorio ubi orabat dominum. et post diluvium a multis videbantur hominibus tabulae illae scriptae (lapides illi scripti?) et a nemine legebantur. Salomon autem sapiens vidit scripturam et deprecatus est dominum et apparuit ei angelus domini dicens: ego sum qui tenui manum Seth, ut scriberet cum digito suo (ferreo digito?, ferreo stilo?) lapides istos, et eris sciens scripturam, ut cognoscas et intelligas (ubi sint) quid contineant lapides isti omnes et ubi fuerit oratorium, ubi Adam et Eva adorabant dominum deum. et oportet te ibi aedificare templum domini id est domum orationis. Tunc Salomon supplevit templum domini dei et vocavit literas illas achiliacas hoc est sine verborum doctrina scriptas (achilicas quod est latine lapideas id est sine labiis doctrina scripta?, achiliacas quod est latine sillabicas hoc est sine librorum doctrina scriptas ?) digito Seth, tenens manum eius angelus domini.
53.1 et in ipsis lapidibus inventum est, quod prophetavit septimus ab Adam Enoch dicens ante diluvium de adventu Christi: ecce veniet dominus in sanctis suis (in sanctis milibus suis?, in milibus suis?, in sanctis nubibus suis?) facere iudicium de omnibus et arguere impios de omnibus operibus suis quibus locuti sunt de eo peccatores et impii murmuratores et irreligiosi qui secundum concupiscentias suas ingrediuntur et os eorum locutum est superbiam.] [IV+et os illorum locuntur superbiam ibunt in orcum, iusti vero plaudentes in regnum caelorum.
54.1 Adam vero post quadraginta dies introivit in paradisum et Eva post octoginta et fuit Adam in paradisum annos septem et sub die moverunt omnem bestiarum]
________________________________________
Octapartite Adam
55.1 Sciendum est quod de octo partibus plasmatum fuit corpus Ade. Una pars erat de limo terre unde facta est caro eius et inde piger erit. Alia pars erat de mari unde factus est sanguis eius et inde erat uagus et profugus. Tertia pars erat de lapidibus terre unde sunt ossa eius et inde erat durus et auarus. Quarta pars erat de nubibus, inde facte sunt cogitaciones eius et inde factus est luxuriosus. Quinta pars erat de uento unde factus est anelitus et inde factus est leuis. Sexta pars erat de sole unde facti sunt oculi eius et inde erat bellus et preclarus. Septima pars est de luce mundi unde factus est gratus et inde habet scienciam. Octaua pars est de spiritu sancto unde facta est anima et inde sunt episcopi et sacerdotes et omnes sancti et electi dei.
________________________________________
Place of Adam’s Creation
56.1 Et sciendum quod deus fecit et plasmauit Adam in eo loco in quo natus est Iesus scilicet in ciuitate Bedleem que est in medio mundi, et ibi de quatuor angulis terre corpus Ade factum est, deferentibus angelis de limo terre de partibus illis, uidelicet Micaele Gabriele Raphaele et Uriele. Et erat illa terra candida et munda sicut sol, et conspersa est illa terra de quatuor fluminibus id est Geon Phison Tigris et Euphrates, et factus est homo ad imaginem dei, et insufflauit in faciem eius spiraculum uite scilicet animam. Sicut enim a quatuor fluminibus conspersus sic a quatuor uentis accepit flatus.
________________________________________
Adam’s Name
57.1 Cum factus fuisset Adam et non erat ei nomen impositum adhuc, dixit dominus ad quatuor angelos ut quererent ei nomen, et exiuit Micael ad orientem et uidit stellam orientalem Ancolim nomine et sumpsit primam literam ab illa, et exiuit Gabriel ad meridiem et uidit stellam meridianam nomine disis et tulit primam literam ab illa; exiuit Raphael ad aquilonem et uidit stellam aquilonarem Arthos nomine et tulit primam literam ab ipsa; exiuit Uriel ad occidentem et uidit stellam occidentalem Mencembrion nomine et attulit primam literam ab eadem; quibus literis adductis dixit dominus ad Urielam, Lege literas istas, et legit et dixit, Adam, et dixit dominus, Sic uocetur nomen eius. Explicit uita protoplasti nostri Ade et Eue uxoris eius.